라틴어 문장 검색

ut Agrippa vita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta vergere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장4)
Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장1)
quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liviae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장4)
propius vero Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장6)
quod postquam Sallustius Crispus particeps secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera promeret monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius vim principatus resolveret cuncta ad senatum vocando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장8)
sed defuncto Augusto signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장11)
Nihil primo senatus die agi passus nisi de supre- mis Augusti, cuius testamentum inlatum per virgines Vestae Tiberium et Liviam heredes habuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장1)
postremo Livia gravis in rem publicam mater, gravis domui Caesarum noverca.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장15)
solam divi Augusti mentem tantae molis capacem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장3)
quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장13)
neque tamen periculo talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장13)
Multa patrum et in Augustam adulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장1)
inter quae tribuni plebei petivere ut proprio sumptu ederent ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales vocarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장4)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto tam nova petivisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION