라틴어 문장 검색

quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장13)
neque tamen periculo talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장13)
Multa patrum et in Augustam adulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장1)
at Germanico Caesari proconsulare imperium petivit, missique legati qui deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장4)
inter quae tribuni plebei petivere ut proprio sumptu ederent ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales vocarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장4)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto tam nova petivisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장2)
quem missum ad vos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장4)
Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장6)
regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장4)
neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae acriores quia iniquae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장2)
unde in Germanicum favor et spes eadem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장4)
Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto impensius pro Tiberio niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장1)
Germanicus superiorem ad exercitum profectus secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장5)
non praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem violari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION