라틴어 문장 검색

Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:1)
At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:7)
sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, aurigam video vela dedisse rati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 48)
at lupus et turpes instant morientibus ursi et quaecumque minor nobilitate fera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 510)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
Non tam praecipites biiugo certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in verbera pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:11)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:12)
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:3)
Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:1)
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:5)
Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:20)
Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:7)
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, nec currus usquam videt aurigamve sororem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:19)
ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia et frustra retinacula tendens fertur equis auriga neque audit currus habenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION