라틴어 문장 검색

principio sucum sentimus in ore, cibum cum mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai siquis forte manu premere ac siccare coëpit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:2)
quin etiam gallum noctem explaudentibus alis auroram clara consuetum voce vocare, noenu queunt rapidi contra constare leones inque tueri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:17)
Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:2)
invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:9)
Fulgit item, nubes ignis cum semina multa excussere suo concursu, ceu lapidem si percutiat lapis aut ferrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:1)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
Inde, lupi ceu Raptores atra in nebula, quos inproba ventris Exegit caecos rabies, catulique relicti Faucibus expectant siccis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:2)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 15:1)
Dixerat, et tenues fugit ceu fumus in auras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 8:1)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 11:1)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
Adversi rupto ceu quondam turbine venti Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:2)
Cum primum aurora respergit lumine terras
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 25:3)
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION