라틴어 문장 검색

Rex ad palatium, quod Aquis vocatur, rediit ibique natalem Domini celebravit et pascha.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:6)
Rex vero afflictis magna ex parte Saxonibus eorumque terra vastata acceptisque eorum obsidibus in Gallias rediit et in palatio, qui vocatur Aquis, natalem Domini celebravit et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 795 115:1)
Sed et Heiricus dux Foroiulensis missis hominibus suis cum Wonomyro Sclavo in Pannonias hringum gentis Avarorum longis retro temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se principibus, spoliavit, - chagan sive iuguro intestina clade addictis et a suis occisis - thesaurum priscorum regum multa seculorum prolixitate collectum domno regi Carolo ad Aquis palatium misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:4)
Et domnus rex peragrata Saxonia cum integro exercitu suo in Gallias se recepit et in Aquis palatio filium suum Pippinum e Pannonia redeuntem et partem thesauri, quae remanserat, adducentem laetus aspexit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 118:4)
Nam ipse ad palatium veniens domno regi semetipsum cum civitate commendavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 120:3)
Et in Aquis palatio Abdellam Sarracenum filium Ibin-Mauge regis, qui a fratre regno pulsus in Mauritania exulabat, ipso semetipsum cominendante suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 122:1)
Et Aquasgrani palatium pergens legationem Grecorum a Constantinopoli missam suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 126:1)
Sicque in hoc palatio et natalem Domini et pascha a domno rege celebrata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 130:1)
qui statim Romam profectus est, et rex Aquasgrani palatium suum reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:3)
Celebratusque est dies natalis Domini in eodem palatio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 139:1)
Rex absolutum Hierosolimitanum monachum reverti fecit, mittens cum eo Zachariam presbiterum de palatio suo, qui donaria eius per illa sancta loca deferret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 140:2)
Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 140:3)
Imperator Aquisgrani palatio natalem Domini celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 153:1)
Celebratum est pascha Aquisgrani palatio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 154:3)
Hoc hieme circa ipsum palatium et finitimas regiones terrae motus factus et mortalitas subsecuta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION