라틴어 문장 검색

Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:6)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:36)
Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:9)
quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent.
(카이사르, 아프리카 전기 31:7)
sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:7)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:2)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장2)
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere, rem difficillimam suscepi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장1)
vis nulla cruentam castrat avaritiam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:110)
militia eunuchi numquam progressa cubili, non vita spondente fidem, sed inertia tutum mentis pignus erat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:254)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)
quodcumque profunda traxit avaritia, luxu peiore refundit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:104)

SEARCH

MENU NAVIGATION