라틴어 문장 검색

abi, nuntia effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 47:2)
inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 620:1)
C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha3)
duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere, Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio avectus esset, vacuus paulo post equus errans per urbem cognitus, corpus nusquam inventum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 251:1)
praedam ornamentaque urbis ipsi avexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 515:2)
quod postquam, sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 232:2)
signa aenea et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 110:2)
eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem avecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 525:1)
notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque' exercitibus, ea copia rerum, ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum praesentem, sed etiam quod domos aveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 396:1)
Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est, cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 221)
Parasitvs Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, militis, qui amicam secum avexit ex Samo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 11)
is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 919)
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens, ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 13)
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, Sescentoplago nomen indetur tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 584)
Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 129)

SEARCH

MENU NAVIGATION