라틴어 문장 검색

Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 20:1)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
quae quoniam per se nequeunt constare, necessest haerere unde queant nulla ratione revelli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:2)
nam vel uti privata cibo natura animantum diffluit amittens corpus, sic omnia debent dissolui simul ac defecit suppeditare materies aliqua ratione aversa viai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:7)
inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, ex infinito fuerat quae cumque coorta, constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:12)
in qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed aversam, ne vi noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aeneos refundentem, ipsas autem herbas aeneis falcibus execantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:3)
Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum Corpora, sed Buten aversum cuspide fixit, etc.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 10:4)
Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe, Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:12)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
pugnaxque Metellus Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:22)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)
Nocte sub extrema, pulso torpore quietis, Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:6)
Ipsae tua signa revellent, Prosilientque acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:36)
terraeque in fine Libyssae Persea Phoebeos converti iussit ad ortus, Gorgonis averso sulcantem regna volatu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:23)
Ipsa regit trepidum Pallas, dextraque tremente Perseos aversi Cyllenida dirigit harpen, Lata colubriferi rumpens confinia colli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION