라틴어 문장 검색

Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
de stamine pampinus exit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:5)
Pallas anum simulat falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 4:1)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:7)
Stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:5)
Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent credidit esse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:8)
staminaque impresso fatalia pollice nentes "tempora" dixerunt "eadem lignoque tibique, o modo nate, damus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:2)
Parent ambo baculisque levati nituntur longo vestigia ponere clivo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:9)
Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:10)
Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, i, cape cum calathis et stamina pollice torque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:4)
Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:3)
Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus, ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION