라틴어 문장 검색

Quarto loco propagatores sive propugnatores imperii, qui bellis honorificis fines imperii protulerunt, vel defensione strenua et nobili invasoribus restiterunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:6)
Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:5)
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
(불가타 성경, 판관기, 20장35)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장7)
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores.
(불가타 성경, 요엘서, 4장9)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장14)
Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장10)
Nam inter bellatores principesque dubia erat posita victoria, ut prope videretur finem bellandi duorum dirimere pugna.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:10)
manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non minus sinistra quam dextra promptus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM13)
manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non minus sinistra quam dextra promptus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 4:2)
Ecce argumenta, L. B., cur virum probum et strenuum B. G. Teubnerum adii eumque permovi, ut Celso locum concederet in corpore scriptorum classicorum cum graecorum tum latinorum, quod multis jam abhinc annis edere aggressus est.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.8)
manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra ;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 4:2)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)
iudicibus notis regimur, fruimurque quietis militiaeque bonis, ceu bellatore Quirino, ceu placido moderante Numa.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:295)
hic proles atavum deducens Aelia Nervam tranquillique Pii bellatoresque Severi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:183)

SEARCH

MENU NAVIGATION