-
Intromissi ergo, in vasis aureis et argenteis, ostro et veste pretiosa, mira et insolita dona duci obtulerunt ac dederunt, propter dilectionem et desiderium quod videndi eum semper habebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:3)
-
Tankradus enim non ut solebat viriliter auxilium cum suis ferebat fidele, prae invidia quae praecordia illius mordebat, eo quod dux Godefridus dum adhuc viveret et grabato aeger cubaret, Geldemaro, cognomine Carpenel, egregio militi et nobili, urbem in beneficio concesserit, si forte caperetur
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:5)
-
Similiter Baldewino de Burg, viro nobili generis sui, filio comitis Hugonis de Rorstet castello, litteras direxit, quatenus ab Antiochia et conventione solidorum sequestratus, descendat ad terram Rohas, et civitatem hanc in beneficio accipiat, loco ejus dominaretur et hostes debellaret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:2)
-
Quarta denique die postquam ascendit Jerusalem, congregatis universis, magnis et parvis, de universo coetu Christianorum, requisivit de suppellectile fratris sui Godefridi, de armatura ejus, de pecunia, de beneficiis cujusque militis ac praepotentis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:1)
-
beneficia vero, prout unicuique statuta erant de reditibus civitatum, protulerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:3)
-
Ipse autem omnia responsa illorum patienter accipiens, de rebus et armis aliquibus discussis, sed excusatis, obticuit singulis singula reddens beneficia.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:4)
-
quin omnia loca regionis illis in beneficiis concedere, et eorum consiliis universa agere velle.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:12)
-
Verumtamen haec conditio in omni concordia a Tankrado firmiter indicta est, ut si post annum et menses tres ab Antiochia rediret, in beneficio terras et civitates obtineret;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:6)
-
His utrinque in magna charitate concessis, rex sub eadem conditione terras et civitates suscipiens, Hugoni de praesidio Falckenberg Tabariam in custodiam et beneficium tradidit, Caiphas Geldemaro Carpenel reddidit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:8)
-
Patriarcha vero vinculo privatae dilectionis fratri Mauritio S. Romanae Ecclesiae legato innodatus, ita ut simul affluenter de bonis terrae epulantes, in suo conclavi oblationem sancti sepulcri pro velle dividerent, prorsus audire Baldewinum regem parvipendit, spem et fiduciam in promissis cardinalis apostolici pretio corrupti habens et in eo quod levi precatu aurique munere, regem corrumpere potuit et placare.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:1)
-
Ubi Rorgius, qui civitatem Caiphas in beneficio acceperat et obtinebat, in laetitia magna illum suscepit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:7)
-
Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:9)
-
Hac itaque pecunia a privatis et cubiculariis Donimani suscepta et reposita, Boemundus datis dextris in vinculo summae dilectionis [0644D] commendatus, liber ab omni deditione cum suis Antiochiam remittitur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:16)
-
A sinistris vero Baldewinus de Burg, Gozelinus de Cortona, quae et Turbaysel quod dono ipsius Baldewini in beneficio tenebat, loricati occurrerunt in lanceis et gladiis et equis rapidissimis, hinc et hinc fortiter tubis et cornibus intonantes, et [0646C] praelia committentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:11)
-
Eodem quoque tempore Conradus stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, vir praeclarus in omni actione militari, ex legatione et petitione ipsius imperatoris facta ad regem Graecorum, [0670B] regis vero facta ad regem Babyloniae, a carcere et vinculis eductus est, et ob causam dilectionis et mutuae retributionis, Alexio, regi magno Graecorum, restitutus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:1)