라틴어 문장 검색

Sunt certe novitates tanquam advenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia prosequimur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:11)
Neque etiam benevolentiam eorum aucupare auxiliis contra hostes suos, sed auxiliis defensionis non incommodum erit subvenire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:52)
Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:15)
ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장29)
ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장21)
Oro itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet hanc, quam habetis benevolentiam in me et in filium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장26)
Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장19)
Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장30)
Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장26)
Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장30)
In dandis accipiendisque muneribus ita recte officia inter eos praecipue, qui sese magni faciunt, aestimantur, si liquido constabit, nec ab hoc aliud, quod liberalius afferret, inventum, nec ab illo unquam, quod iucundius benevolentia conplecteretur, acceptum.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:1)
Non igitur ambigo, quin pro tua in me benevolentia supervacua reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, commode dicta mira animi alacritate suscipias.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:9)
Hoc quoque multa consideratione multaque constantia divinitatis perfectum est, ut ordinatim dispositae minores summae in hoc numero et super se ipsas coacervatae sequenti minus uno seper aequentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:1)
Si vero post hunc quilibet iiij intermittat, eadem ordinis servata constantia, qui eos sequitur, secundum tertii, id est septenarii numeri, summam a quinario metietur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 3:8)
Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION