라틴어 문장 검색

quod genus refutare interdum veritas vix potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:3)
ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:2)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi sublevandi refutandi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 23:1)
Fratrum sacra Deus nutu distante duorum aestimat accipiens viva et terrena refutans.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Abel et Cain1)
nec tamen est virtus, ni deteriora refutans emicet et meliore viam petat indole rectam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1184)
veris refutat medicus hanc calumniam:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1411)
Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 166)
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te - Fors dicta refutet!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:15)
non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 8:3)
quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 9:4)
et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 84:1)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:1)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION