라틴어 문장 검색

sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:2)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:1)
Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 12:4)
quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:4)
Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:4)
iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장8)
nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장10)
mox, quia rumor incedebat fore ut nuru ac nepoti conciliaretur Caesar, saevitiam quam paenitentiam maluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장6)
Tiridaten sanguinis eiusdem aemulum Artabano reciperandaeque Armeniae Hiberum Mithridaten deligit conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium obtinebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장8)
Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius, commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam principis matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum mortis arbitrium ei permisit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 3장1)
et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장5)
quindecim dierum alimenta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis subventum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장5)
ob haec consalutatus imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae, statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque inter festos referretur dies, quo patrata victoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam decernuntur, adeo modum egressa ut C. Cassius de ceteris honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus sufficere disseruerit, eoque oportere dividi sacros et negotiosos dies, quis divina colerent et humana non impedirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장8)
misitque libertum Agerinum qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna eius evasisse gravem casum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION