라틴어 문장 검색

meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장10)
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장22)
Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios novis morbis conficit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장25)
Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장46)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장51)
aliquid sperari potest vere et aestate;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장129)
Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장43)
Id neque hieme neque aestate recte datur, optime vere, tolerabiliter autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장5)
si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장20)
Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장7)
Maturius etiam puero quam iuveni, aestate quam hieme dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장39)
biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장4)
biduo proximo se abstinere, frictione servata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장12)
17 At si ex quartana facta cotidiana est, cum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, vespere tantummodo aquam potui dare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 17장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION