라틴어 문장 검색

Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:5)
quodsi omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, turn optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in cognitione et scientia collocaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:2)
Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, verum etiam collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessaries, sed etiam liberales, sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:8)
Testes sunt permulti in utramque partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:4)
Quare, quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:5)
prudentiam introducunt scientiam suppeditantem voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:2)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:2)
Iam illud perspicuum est, omnium rerum in contrarias partis facultatem ex eisdem suppeditari locis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 215:3)
Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:1)
sin tum est brevitas, cum tantum verborum est quantum necesse est, aliquando id opus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:2)
Quod si hanc brevitatem quaesisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:3)
quamquam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis venustati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:5)
Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 328:2)
nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION