라틴어 문장 검색

Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae factitarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:1)
instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:2)
nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 1:1)
Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiae breuiter attingam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:1)
sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 3장 2:2)
Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:1)
Utque breviter colligam, quas tulit calamitates illa civitas gloriosa in fide pro libertate Saguntum, ignominiose vos eas in perfidia pro servitute subire necesse est.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:5)
Sed omissa subtili investigatione, dicendum est breviter quod finis totius et partis est, removere viventes in hac vita de statu miserie et perducere ad statum felicitatis.
(단테 알리기에리, Epistolae 108:2)
Sed quare necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 15:2)
Si quis autem querat de linea dividente, breviter respondemus esse iugum Apenini, quod, ceu fistule culmen hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquas, ad alterna hinc inde litora per ymbricia longa distillat, ut Lucanus in secundo describit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 80:2)
1. Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 95:1)
que nichil aliud est quam fictio rethorica musicaque poita.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:3)
FACTA nonnulla, quae carptim breviterque in Washingtonii vita perstrinximus, hoc capite plenius fusiusque enarrabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.2)
Quocirca, quid usu didicerim, quidque aliorum de ratione sentirem, breviter exponere, strictim et singula quaeque carptim attingens, in praesentia, nosmetipsos accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.26)
et, ut breviter coeptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille expectat coronam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION