라틴어 문장 검색

qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, lubrica convolvit sublato pectore terga arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:2)
Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:2)
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:10)
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis quo minor est illis curae mortalis egestas, avertes victumque feres et virgea laetus pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:8)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
Ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:8)
unde si Parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ovibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi rura Phalantho ille terrarum mihi praeter omnis angulus ridet, ubi non Hymetto mella decedunt viridique certat baca Venafro, ver ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas et amicus Aulon fertili Baccho minimum Falernis invidet uvis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 63)
cur non sub alta vel platano vel hac pinu iacentes sic temere et rosa canos odorati capillos, dum licet, Assyriaque nardo potamus uncti?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 115)
Iam pauca aratro iugera regiae moles relinquent, undique latius extenta visentur Lucrino stagna lacu platanusque caelebs evincet ulmos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 151)
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 75)
quod si bruma nives Albanis illinet agris, ad mare descendet vates tuus et sibi parcet contractusque leget;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 73)
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod paenula solstitio, campestre nivalibus auris, per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1110)
' sive aquilo radit terras seu bruma nivalem interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.15)
sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:2)
" Apparet," inquam, " has platanos neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION