라틴어 문장 검색

Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes (Relliquias animae) cadaver.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:1)
Jam pulvis varias terrae dispersa per oras,
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:4)
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:4)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
praelatorum auribus pulvinaria laudum subjiciunt, qui ab eorumdem palliis aut fictitium excutiunt pulverem, aut tunicam sophistice deplumant implumem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:6)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)
- Post victoriam quid inter fideles Domini convenerit, et quomodo sacer ordo curaverit cadavera prostratorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 85:3)
Post haec Petri Eremitae agmina innumerabilia satellites mei, in auxilium Solymani missi, attriverunt, quorum cadavere et ossibus campi regionis nunquam poterunt vacuari.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:4)
Christiani, quorum virtus et copiae magis ac magis affluebant, invalescentes, per domos, et plateas et vicos civitatis Turcos diffusos et errantes in ore gladii percutiebant, nulli aetati parcebant aut sexui de genere gentilium, donec terra sanguine et cadaveribus occisorum operta est, pluribus etiam caesis exanimis Christianorum corporibus tam Gallorum quam Graecorum, Syrorum, Armeniorum admistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:8)
Mulieres, pueri teneri et adhuc lactantes, quotquot in castris reperti sunt, alii trucidati, alii equorum pedibus conculcati, misero et lacero cadavere campos impleverunt, [0513A] destituti suorum auxilio gentilium de bello terga vertentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:9)
Unde erectis auribus stupefacti, et immobiles diu persistentes, tandem sociantur equitibus et peditibus, et sic armatis permisti cuneis, cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant, atque nubem pulveris [0559D] multiplicantes, Sarracenis rem ignorantibus et cum sua multitudine copiosa a longe stantibus, timorem asperserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:5)
Cum sic rex per medios hostium globos irrumperet, campos occisorum cadaveribus sterneret, quidam nominatissimus ammiraldus episcopo, crucem ferenti, occurrit in furore vehementi, ut raptim caput ejus detruncaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:1)
cadaver equi, muli, asini, sex marcis appretiaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:8)
sed cum omni arte et labore, quo valerent, ad terram Jerusalem cadaver suum reportarent, et juxta fratrem suum Godefridum sepelirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:8)
Hoc audientes, et vix se a fletu cohibentes, [0711B] responderunt, quod grave et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus gravissimi et aestivi caloris aliquod cadaver reservare, tangere et portare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION