라틴어 문장 검색

fulgent caelo sidera Ledae, patrio residet Bacchus Olympo, deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras, cuius gener est qui fuit hostis, vicit sapiens tamen obsequium coniugis altae pressusque dolor:
(세네카, 옥타비아 4:6)
ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit, figit sagitta certior missa puer volitatque caelo pariter et terris gravis.
(세네카, 파이드라 2:58)
non umquam amplius convexa tetigit supera qui mersus semel adiit silentem nocte perpetua domum.
(세네카, 파이드라 3:14)
patuit ad caelum via, bina ut viderem funera et geminam necem, caelebs et orbus funebres una face ut concremarem prolis ac thalami rogos?
(세네카, 파이드라 17:9)
magis magisque concussi labant convexa caeli;
(세네카, Thyestes 1014:1)
moribus et caelum patuit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1168)
convenere etiam caelum virtute tenentes, Castor equo, Pollux caestu, Perseius harpe, fulmine Vulcanus, Tiphys rate, gente Quirinus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 18)
hinc fieri ut terram levior superemicet unda, altior his quoque sit qui purior eminet aer, omnia concludat caelum levitate suprema, pendeat et totum simul hoc ab origine centri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium30)
Persecutorum nisi quaestiones forsitan dicam meritosque caelum martyras mortis pretio parasse praemia vitae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:19)
huc et sub nocte silenti, cum superis terrena placent, tua turba relicto labetur caelo miscebitque oscula iuxta, ibit in amplexus natus fraterque paterque et soror:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.42)
Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis, sed quantae superos caelumque Atlante remisso sustentare queant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum12)
cumque tibi vagiret tertius infans, protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque caelum sordentem promere fumo et cantu signare diem, sed tardus inersque nunc demum mea vota cano?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten18)
mox turba vagorum semideum et summis cognati nubibus Amnes et compressa metu servantes murmura Venti aurea tecta replent, mixta convexa deorum maiestate tremunt, radiant maiore sereno culmina et arcano florentes lumine postes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권69)
"nox, quae terrarum caelique amplexa labores ignea multivago transmittis sidera lapsu, indulgens reparare animum, dum proximus aegris infundat Titan agiles animantibus ortus, tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro advehis alma fidem veterisque exordia fati detegis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권168)
ipsa vetusto moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces iam fessum senio nudant latus, et fide sacra aequatos caelo surdum atque ignobile muros firmat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권160)

SEARCH

MENU NAVIGATION