라틴어 문장 검색

Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis,ut ergastuli mancipia recognoscant,ut explorent an diligenter vincti sint, an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaeque sint, num vilicus aut alligaverit quempiam domino nesciente aut revinxerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 16:1)
Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:3)
Quibusdam gentibus numerosam progenerandi 5 sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene sollemnes sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:3)
Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris labor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 3:3)
gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:3)
etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장5)
Idem annus novas caerimonias accepit addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodalis Titios instituerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장1)
neque imperatorem auguratu et vetustissimis caerimoniis praeditum adtrectare feralia debuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장4)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
nulla de eo populi scita, non in libris caerimoniarum reperiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장3)
Tiberius dilata notione de iure flaminis decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperavit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque litteras contra patrium morem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장2)
eodem subsidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur, nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장4)
auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione deminutum ius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장4)
repertum est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur, cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION