라틴어 문장 검색

— Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:11)
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:1)
Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:2)
Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:5)
Sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:20)
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:1)
Habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:1)
Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:5)
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:1)
Quodsi, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:7)
cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:2)
uideo, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:2)
Remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris [sinit] agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:4)
Laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:11)
Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION