라틴어 문장 검색

non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장9)
Iulius Mansuetus ex Hispania, Rapaci legioni additus, impubem filium domi liquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장8)
alius manum aeger eodem deo auctore ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur orabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장4)
stare Germanos Batavosque super vestigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장2)
Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 1:1)
cum quodam die muneris essedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti sibi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 3:3)
Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 4:1)
Linqui deinde animo et submitti genu coepit, quem proximi exceptum in castra receperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 24:1)
Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 17:4)
Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 25:1)
Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus linqueretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 40:1)
Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 16:1)
Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION