라틴어 문장 검색

Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
"quiequid calcaveris tu, rosa fiat."
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:25)
tu calcas opes, ille sectatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:19)
Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:5)
Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:13)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
"pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clavus mihi militis haeret."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III98)
ipse capillato diffusum consule potat, calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V20)
tu calcas luce reversa coniugis urinam magnos visurus amicos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI158)
"curramus praecipites et dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem."
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X36)
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV21)
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:2)
it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante pennatus graditur, Zephyri vestigia propter Flora quibus mater praespargens ante viai cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:10)
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:3)
At nos iugo a fortuna inposito subiacentem tamquam miserum vilemque calcamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION