라틴어 문장 검색

aut 'recalent' iterum calent, quia dixerat 'bis magna victi pugna':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 353)
fumant id est sacrificant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 432)
fumant id est ad vesperum, ad cenam praeparandam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 821)
unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4842)
fumans sub vomere taurus per hoc ostendit, etiam fortes tauros repente morbo concidere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5151)
"testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse victoriam eadem die qua fecerant nuntiaverunt;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:5)
"Illic post multas epulas, ubi convivium caluit et incestae libidinis ebriatis fervor exarsit, canis qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:22)
sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장4)
sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:3)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum id vivere id vigere quod caleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 35:2)
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, Nos circum latices gelidos fumantibus aris Aurigeris divom placantes numina tauris Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+, Vidimus inmani specie tortuque draconem Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:5)
argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices gelidos fumantibus aris, aurigeris divom placantes numina tauris, sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, vidimus immani specie tortuque draconem terribilem, Iovis ut pulsu penetrabat ab ara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:5)
hoc tamen agitur severius, itaque iudicia calent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 6:8)
etsi te ipsum istic iam calere puto, sed tamen quantum poteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION