라틴어 문장 검색

maiorque videri, nec mortale sonans, adflata est numine quando iam propiore dei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:8)
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, illic, sera rubens accendit lumina Vesper.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:11)
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:8)
ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent humani voltus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:3)
deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 86:1)
cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 294:1)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
animus noster ad vera perspicienda caligat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 24:5)
adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:4)
Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:9)
illo vitiato hoc quoque adflatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:3)
Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit, Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina Vesper;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 2:2)
Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:7)
unda vix actu levi tranquilla Zephyri mollis afflatu tremit.
(세네카, 아가멤논 10:6)
Nunc volo tuas opes recognoscere, lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra caligat.
(세네카, 행복론, Liber VII 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION