라틴어 문장 검색

Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Hinc exit varium coco minutal, Ut lentem positam fabamque credas;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI4)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
Vincentem roseos facieque comaque ministros Cinna cocum fecit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIV1)
Frangendos calices effundendumque Falernum Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXX2)
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis, Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV6)
Nec dotes similae possis numerare nec usus, Pistori totiens cum sit et apta coco.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, X Simila1)
Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae, O quam saepe petet vina piperque cocus!
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XIII Betae1)
cetera redde coco.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LII Anates3)
Miraris, quotiens gemmantis explicat alas, Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXX Pavones1)
dabunt calices haec tibi vina suos.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CX Surrentinum3)
Vilia sutoris calicem monimenta Vatini Accipe;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCVI Calices Vatinii1)
Accipe non vili calices de pulvere natos, Sed Surrentinae leve toreuma rotae.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CII Calices Surrentini1)
Quot digitos exuit iste calix!
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIX Calices gemmati2)
Non tantum pullo lugentes vellere lanas, Sed solet et calices haec dare terra suos.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLVII Lanae Pollentinae1)

SEARCH

MENU NAVIGATION