라틴어 문장 검색

Aquae autem calidae in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus evomitur, sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:3)
Itaque gradus caloris in inanimatis, quatenus ad tactum humanum, nullus est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:4)
2. Attamen quoad potentiales calores et praeparationes ad flammam, complura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petrelaeum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 142:1)
3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:1)
atque excitatur calor in calce per aspersionem aquae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:3)
Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:2)
Sed tamen omnis fimus habere videtur calorem potentialem, ut in agrorum impinguatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:3)
Et similiter, cadavera animalium hujusmodi habent latentem et potentialem calorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:4)
adeo ut in coemeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturae, terra calorem quendam occultum colligat, qui cadaver aliquod recenter impositum consumit longe citius quam terra pura.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:5)
7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:1)
Calor autem in putridis quandoque se prodit per odores tetros et fortes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:4)
summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:3)
9. Animalia, ex motu et exercitatione, ex vino et epulis, ex venere, ex febribus ardentibus, et ex dolore, augentur calore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 149:1)
11. Inquiratur ulterius de calore comparato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, avibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:1)
12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali, secundum partes et membra ejus diversa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION