라틴어 문장 검색

immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)
quod manifestae calumniae est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:3)
altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 286:1)
coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:1)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
ego certe, ne calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:3)
nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:1)
inveni qui Calvum praeferrent , inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:2)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:1)
Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:6)
is lege Cornelia quae de sicariis lata est, quaerebat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:2)
itaque memini optime illum dicere pro hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, calumniam iurauerat.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 34:3)
Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION