라틴어 문장 검색

Calumniari si quis autem voluerit, Quod arbores loquantur, non tantum ferae, Fictis iocari nos meminerit fabulis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, PROLOGUS4)
Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 15:1)
hebetentur fortasse et paulum retundantur, evelli quidem extorquerique non possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:2)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
In summa extorquebo ei librum legendumque, immo ediscendum mittam tibi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 7:1)
Quippe omnibus membris extortus et fractus, tantas opes solis oculis obibat, ac ne in lectulo quidem nisi ab aliis movebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:1)
"extorque, si potes, fidem!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.24)
conpressa ligantur vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis extorquent animam, nullo quae vulnere rapta palpitat atque aditu spiraminis intercepto inclusam patitur venarum carcere mortem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1164)
Immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 478)
Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante levi iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque supervenit et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:3)
tendunt extorquere poemata:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 230)
"cui sic extorta voluptas et demptus per vim mentis gratissimus error."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 276)
neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:3)
Non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:3)
At in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION