라틴어 문장 검색

Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:10)
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris, spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos aura canes animatque levi fera corpora flatu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2287)
Perfundit fluvio pastus Baptista locustis silvarumque favis et amictus veste cameli;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Baptizatur Christus1)
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:3)
si foret in terris, rideret Democritus, seu diversum confusa genus panthera camelo sive elephans albus volgi converteret ora;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 171)
Servabantur interim generosae illi aves et instrumenta epularum camelis vehebantur, cum sortirentur milites eius, quis male periret, quis peius viveret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 124:3)
Camelus cupiens cornua aures perdidit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C2)
Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:1)
ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli quos appellant dromadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 461:1)
et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:2)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION