라틴어 문장 검색

Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 23:1)
Utrumque agmen mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 23:2)
Secunda, qua quelibet cantica dividitur in cantus.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:4)
Et hinc consueverunt dictatores quidam in suis salutationibus dicere loco salutis, 'tragicum principium, et comicum finem'. 30.
(단테 알리기에리, Epistolae 101:8)
'Incipit cantica tertia Comedie Dantis etc.
(단테 알리기에리, Epistolae 106:6)
Dividitur ergo ista pars, seu tertia cantica, que Paradisus dicitur, principaliter in duas partes, scilicet in prologum et partem executivam.
(단테 알리기에리, Epistolae 110:3)
decebat enim summum Salvatorem summam salutationem exprimere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:9)
quem quidem morem servare voluerunt discipuli eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:10)
Modo dico quod, sicut Ecclesie fondamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:24)
ibi mihi captivitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:12)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Stultus ego, qui volebam canticum domini in terra aliena et deserto monte Sion Aegypti auxilium flagitabam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:6)
Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:3)
Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:6)
Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION