라틴어 문장 검색

quin etiam uxor quamquam omnis secreti capacissima digrediebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 7:2)
cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:4)
Villa usibus capax, non sumptuosa tutela.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:4)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
Hortum morus et ficus frequens vestit, quarum arborum illa vel maxime ferax terra est, malignior ceteris.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:2)
Vellem tam ferax saeculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Basso praeferre deberes:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 8:1)
Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:1)
Quacumque de causa, permulta in urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita perlecta lustrata haberemus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 2:1)
nec te moveat, quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae civitatis capax non sit dedicationis, quae fit nostro iure.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 502)
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis - Sic aeternus eas - labere fine tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 69)
Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, Rustica nec viduum pectus amoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1010)
multa capax populi commoda Circus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:87)
Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권33)
Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:1)
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION