라틴어 문장 검색

Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:10)
ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem . . . profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:1)
Oppida bello qui quatit et flammis miserandas eruit urbes, tela videt versasque acies et funera regum atque exundantes profuso sanguine campos.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:3)
Quos immolatos victor avidis dentibus Capacis alvi mersit tartareo specu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.3)
quin etiam uxor quamquam omnis secreti capacissima digrediebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 7:2)
cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:4)
Villa usibus capax, non sumptuosa tutela.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:4)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:1)
nec te moveat, quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae civitatis capax non sit dedicationis, quae fit nostro iure.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 502)
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis - Sic aeternus eas - labere fine tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 69)
multa capax populi commoda Circus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:87)
ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis restitit, hunc tali corripit illa sono:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권393)
Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION