라틴어 문장 검색

id vero, quod humidum, praecipue in capillo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:3)
fit et in capillo, et in barba.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 2:1)
quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 2:3)
Omnia, derasa ante, si capillis conteguntur, per medium oportet incidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:8)
Quidam aiunt acu transsui juxta pilos exteriorem partem palpebrae oportere, eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:9)
atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:10)
Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque laevis, et qua cerebri membranam contegit, et qua cute, capillum gignente, contegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:3)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:2)
Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:6)
flammea virgineis accommodat ipsa capillis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:183)
exempla creantur quae socci superent risus luctusque cothurni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:180)
post terga reductas uberibus propior mordebat fibula vestes, inque orbem tereti mitra retinente capillum strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:116)
at illa fontibus abluitur gelidis legemque capillo reddit et ornatum formae prelisque solutae mira Dioneae sumit velamina telae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae59)
non illo nitidos umquam bellante capillos comere, non solitos gemmarum sumere cultus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae106)
qui laetis risum salibus movisse facetus, qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu, cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco personat aut alte graditur maiore cothurno, et qui magna levi detrudens murmura tactu innumeras voces segetis moderatus aenae intonet erranti digito penitusque trabali vecte laborantes in carmina concitet undas, vel qui more avium sese iaculentur in auras corporaque aedificent celeri crescentia nexu, quorum compositam puer amentatus in arcem emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens pendula librato figat vestigia saltu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:166)

SEARCH

MENU NAVIGATION