라틴어 문장 검색

sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat ut Scythici me feritate loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 250)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
femina sacra facit taedae non nota iugali, quae superat Scythicas nobilitate nurus, sacrifici genus est, sic instituere parentes, advena virgineo caesus ut ense cadat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 229)
mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat aquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 718)
clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 811)
dum mea puppis erat valida fundata carina, qui mecum velles currere, primus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 34)
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli, et quam vicino terrear hoste roga:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 930)
esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur Sidoniis, Helicen Graia carina notet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권60)
Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos et domitas gentes, turifer Inde, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권480)
me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권59)
Cumque ego quassa meae complectar membra carinae , Naufragii tabulas pugnat habere mei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:8)
Ut qui Theseae fallacia vela carinae Vidit , ut Iliaca missus ab arce puer , Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi , Ut cui causa necis serra reperta fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:5)
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:5)
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)
Scythicas advertitur oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION