라틴어 문장 검색

Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
Non puppim retinens, Euro tendente rudentes, In mediis echeneis aquis, oculique draconum, Quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:23)
Atque insopiti quondam tutela draconis, Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:18)
et nulla vehitur cervice supinus, Carpentoque sedens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:58)
Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones, Pestiferos ardens facit Africa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:61)
Cyllenes caelique decus, facunde minister, Aurea cui torto virga dracone viret:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV1)
Si gelidum collo nectit Cadilla draconem, Luscinio tumulum si Telesilla dedit:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVII4)
Nummi cum tibi sint opesque tantae, Quantas civis habet, Paterne, rarus, Largiris nihil incubasque gazae, Ut magnus draco, quem canunt poetae Custodem Scythici fuisse luci.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIII1)
Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti, Aut haec Massyli poma draconis erant.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXVII Mala citrea1)
hic piaculum commiserat ante simulacrum numinis cum Antiopa sua uxore coeundo, et ob hoc inmissis draconibus cum suis filiis interemptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2013)
angves angues aquarum sunt, serpentes terrarum, dracones templorum, ut in hoc indicat loco 'tranquilla per alta angues';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2043)
item 'delubra ad summa dracones'. sed haec significatio plerumque confunditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2045)
horum sane draconum nomina Sophocles in Laocoonte dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2046)
hos dracones Lysimachus curifin et periboeam dicit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2114)
ergo hic cum dicit 'delubra ad summa dracones', ut esset manifestatum, subtexuit dei simulacrum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2257)

SEARCH

MENU NAVIGATION