라틴어 문장 검색

verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
Quodsi is philosophis, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant, - i tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 119:1)
Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et Per fidem inquam pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:18)
Collocavit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege siccatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:17)
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi Aquam bibenti?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.4)
mirum est qua religione quo studio imagines Brutorum Cassiorum Catonum domi ubi potest habeat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 3:2)
Obversantur oculis cassi labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:1)
novus viso casse resistet amans.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 116:6)
"qua Velabra solent in Circum ducere pompas, nil praeter salices cassaque canna fuit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권255)
est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 348)
nimirum cassis conatibus et sine nervis conciderent steriles peccati fomite nullo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3308)
Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram prodere, quam tenues atomi conpage minuta instituunt, sed cassa cadit ventoque liquescit adsimilis, fluxu nec se sustentat inani.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3313)
transmissa raptim praeda cassos dentium eludit ictus incruentam transvolans inpune linguam, ne retentam mordicus offam molares dissecarent uvidi, os omne transit, et palatum praeterit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium28)
hos multa ditavit fruge fluentes, quosdam infelices astris damnavit iniquis, spe cassa et sterili curam frustratus agrestem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2349)

SEARCH

MENU NAVIGATION