라틴어 문장 검색

tunc plane deterritus non modo cessit, sed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 2:3)
sed dum uoluit alios habere parata, unde sumerent qui uellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa uolent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 2:3)
decimanos autem Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis periculo missionem et praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam deterrentibus amicis, neque dimittere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 70장 1:1)
quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit, in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore Augusto quattuor liberos tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:4)
nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum nemo dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 2:2)
sed deterritum putant, ne prius quam in forum perueniret discerperetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:5)
'princeps qui delatores non castigat, irritat.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:4)
Ducibus deinde negotium datur, ut suos quisque castiget, satisque omnibus stimulatis opus orsus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 21:1)
lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 7:3)
Sed Parmenio deterruit non esse talibus promissis inbuendas aures militum adfirmans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 20:1)
Quem intuens rex - namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:1)
quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 22:1)
Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 21:2)
Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per nives et concretam glaciem ingredi coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 15:1)
"Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constitueret."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:82)

SEARCH

MENU NAVIGATION