라틴어 문장 검색

hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:2)
findor ut Arcadiae pecuaria rudere credas, iam liber et positis bicolor membrana capillis inque manus chartae nodosaque venit harundo;
(페르시우스, 풍자, satire 39)
Canes effugere cum iam non possit fiber, (Graeci loquaces quem dixerunt castorem Et indiderunt bestiae nomen dei, Illi qui iactant se verborum copia), Abripere morsu fertur testiculos sibi, Quia propter illos sentiat sese peti.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.1)
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar, In caeli sine te parte fuisse velim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1610)
non Alpheon diversis currere terris Virginis Arcadiae certus adegit amor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 616)
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat, quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:552)
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, hoc ego te laetor coniugis esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae, te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권257)
nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus deserit Arcadiam Parrhasiumque larem, cui genetrix flenti
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권264)
Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권271)
"Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalus ingens rite colunt, luna credita terra prior, exul ab Arcadia Latios Evander in agros venerat, impositos attuleratque deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권47)
"pectora traiectus Lynceo Castor ab ense non expectato volnere pressit humum, ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta, qua cervix humeros continuata premit, ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus, tela tamen dextrae fulmine rapta negant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권440)
Tum deus "Arcadiae gelidis in montibus" inquit "inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:1)
Arcadiae tamen est impensior illi cura suae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:3)
Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi Arcadiae vastator aper?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION