라틴어 문장 검색

quippe primi regnaverunt Latini, deinde Albani, et inde Romani. Ideo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:5)
Quem protinus urbes Albanae coluere sacrum;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:7)
— At tu dictis, Albane, maneres.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:3)
Gabios Veiosque Coramque Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae, Albanosque lares Laurentinosque penates Rus vacuum, quod non habitet, nisi nocte coacta, Invitus, questusque Numam iussisse, senator.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:39)
Hic colat Albano Tritonida multus in auro Perque manus tantas plurima quercus eat;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, I2)
Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)
' Albanae livere potest pia quercus olivae, Cinxerit invictum quod prior illa caput.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIII4)
maior quae gesserit, audi, Sextus ab Albana quem colit arce lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI4)
Iam certe stupido non dices, Paula, marito, Ad moechum quotiens longius ire voles, 'Caesar in Albanum iussit me mane venire, Caesar Circeios.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VII1)
Non Albana mihi sit comissatio tanti Nec Capitolinae pontificumque dapes;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII6)
non nulli autem hyperbaton putant, ut sit sensus talis 'arma virumque cano, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae', mox illa revoces 'Troiae qui primus ab oris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 19)
Albanique patres Albam ab Ascanio conditam constat, sed a quo incertum est, utrum a Creusae an a Laviniae filio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 71)
quod et hoc loco fecit et in quinto libro, ut priscos docuit celebrare Latinos et deinde Albani docuere suos, nunc maxima porro accepit Roma et patrium servavit honorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 75)
item in septimo libro mos erat Hesperio in Latio quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 76)
viscera nudant 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut in Albano Latinis visceratio dabatur, id est caro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2115)

SEARCH

MENU NAVIGATION