라틴어 문장 검색

His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:1)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:4)
Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super uulnus spongiam expressam deligant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:6)
Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 5:6)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:6)
Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:3)
Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:4)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:1)
tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:3)
Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 11:4)
Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:1)
Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:3)
Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:1)
tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:3)
Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION