라틴어 문장 검색

Ipse etiam si aliis profuturum sciat, studiis augetur, eaque gratia connectit populos, accumulat charitatem civium, urbium gloriam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:6)
Mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui valida charitate, sobrio consilio ea quae mandata sunt, exsequatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:10)
Ubi ergo charitas, ibi senioris nomine de quo pendent caeteri, domus omnis significatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:8)
Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:8)
mater, Ereriliva dicta Gothica, catholica quidem erat, quae in baptismo Eusebia dicta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 2:2)
Sic gubernavit duas gentes in uno, Romanorum et Gothorum, dum ipse quidem Arrianae sectae esset, tamen nihil contra religionem catholicam temptans;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 4:2)
Post facta pace in urbe ecclesiae ambulavit rex Theodericus Romam, et occurrit Beato Petro devotissimus ac si catholicus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 9:4)
Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 2:1)
Ambula Constantinopolim ad Iustinum imperatorem, et dic ei inter alia, ut reconciliatos in catholica restituat religione.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 1:2)
cui data legatione, omnia repromisit facturum praeter reconciliatos, qui se fidei catholicae dederunt, Arrianis restitui nullatenus posse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 4:2)
indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico adveniente Arriani basilicas catholicas invaderent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 1:3)
Circa haec tempora in Vulgarorum gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum dominum colerent, quoniam tantus amor caritatis in eorum regem pervenit, ut per se ipse ad aecclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiae instructus, baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico, suam reversus est patriam.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1316)
Ex eo tempore multa mala increverunt a gentilibus super aecclesiam catholicam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 45:3)
Quibus iterum ipse papa in sinodo episcopali, si ita peregissent, ab omni aecclesia catholica excommunicandos esse indixit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:5)
Et Ludewicus rex orientalis aestivo tempore conventum populi sortis suae habuit ad Franconoford, ibique interfuit Arsenius, auricularius Nicolai papae, ab eo cum epistolis directus ob statum catholicae fidei et defensionem Christianae religionis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION