라틴어 문장 검색

ex quo exsistit et illud, multa esse probabilia, quae quamquam non perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent insignem et inlustrem, his sapientis vita regeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 12:5)
arripere enim mihi videmini quasi vestro iure rem nullo modo probabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:2)
probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant et marinis terrenisque umoribus longo intervallo extenuatis alantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 43:2)
nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa tantum laborasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:4)
probabilius enim videtur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 36:6)
quod si probabile non est, ne illa quidem superiora unde haec manant probanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 49:5)
sed * * * * * Primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse divina providentia effectam, sed et habere et habuisse vim et naturam suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:8)
medium autem officium id esse dicunt, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 11:4)
Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ae de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:1)
Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:1)
Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:1)
Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra alia dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 9:5)
Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra, improbare atque affirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:1)
Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non posset, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:2)
Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION