라틴어 문장 검색

ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1149)
nam si faxis, te in caveam dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 217)
In caveam latam oportuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2104)
Quia enim in cavea si forent conclusi, itidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 1110)
ita me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 246)
Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 179)
Haec autem ex is, quae supra scriptae sunt, originibus instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur, uti Gallia, Hispania, Lusitania, Aquitania scandulis robusteis aut stramentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장11)
item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장22)
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol33)

SEARCH

MENU NAVIGATION