라틴어 문장 검색

quippe minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte rapimur;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 2:10)
sic adulescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes intellegebant eloquia iuvenum laboriosius brevia produci quam porrecta succidi, sed hinc quia istaec satis, quod subest, quaeso reminiscaris velle me tibi studii huiusce vicissitudinem reponderare, modo me actionibus iustis deus annuens et sospitem praestet et reducem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 3:1)
multifida attollens antiqua lumina cedro nocte subit campos versatque in sanguine functum vulgus et explorat manes, cui plurima busto imperet ad superos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권53)
hanc piceae cedrique et robore in omni effictam sanctis occubat silva tenebris, huius inaspectae luco stridere sagittae nocturnique canum gemitus, ubi limina patrui effugit inque novae melior redit ora Dianae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권188)
Et tamen adprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 6:1)
primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt ut usu belli et - ingenio impavida gens turbaretur . . . . hastas petere pedites .... nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 642:1)
equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in litore Macedones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 351:2)
Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 341)
Item cedrus et iuniperus easdem habent virtutes et utilitates;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장43)
sed quemadmodum ex cupressu pinu resina, ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquae res cum sunt unctae, uti etiam libri, a tineis et carie non laeduntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장44)
axes volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장32)
tunc autem succidatur margo, quae sustinet harenam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION