라틴어 문장 검색

Trinacria qualis ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu, mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis nequiquam reticere rogat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권278)
"abrumpe moras, celeremus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권89)
"Actaeas acies Marathoniaque arma dicite, adspiretque pio Fortuna labori:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권88)
gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis et magna intonsis gloria uictor auis, huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro redditur agricolis gratia caelitibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 124)
tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 344)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
intro abite atque haec cito celerate, ne mora quae sit, cocus cum veniat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 236)
nec equis adspirat achillis 'adspirat' apud maiores accedit significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3524)
adspirat favet, ut adspirant aurae in noctem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3851)
erat enim rectum 'vos musae, aut te, Calliope'. adspirate favete, ut adspirat primo Fortuna labori.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5232)
celerare fugam celeriter abire, ut dicimus 'cursum celero'. svadet secundum naturam duae sunt syllabae, sed multi trisyllabum putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3571)

SEARCH

MENU NAVIGATION