라틴어 문장 검색

egregius cenat meliusque miserrimus horum et cito casurus iam perlucente ruina, interea gustus elementa per omnia quaerunt numquam animo pretiis opstantibus;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI5)
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI24)
hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI39)
nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI40)
cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV3)
cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:6)
Nescis quid vesper vehat, in quo convivarum numerum hac lege definit, ut neque minor quam Gratiarum sit, neque quam Musarum numerosior.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 12:2)
summa autem eius praescribebat numerum convivarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:3)
Primum hoc eam scio servaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:2)
Ergo prima eius observatio erit aestimare convivas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:4)
Convivae meruere tui fortasse perire:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVIII5)
Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris Et dant convivam balnea sola tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXIII1)
Hesterna tibi nocte dixeramus, Quincunces puto post decem peractos, Cenares hodie, Procille, mecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVII1)
Vocabitur venator et veniet tibi Conviva clamatus prope.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX9)
Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION