라틴어 문장 검색

Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 2:1)
MARCO LEPIDO Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 1:1)
Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:1)
Accepit omen Marcus Crassus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 3:5)
Marcus etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:2)
Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:1)
Marcus, inquit, Otacilius Pitholaus, cum Caninius Revilus uno tantum die consul fuisset, dixit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:2)
Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:1)
Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 10:1)
Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:2)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:2)
Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:6)
Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, V2)

SEARCH

MENU NAVIGATION