라틴어 문장 검색

offensa tandem iugis indulgentiae censura iustis excitatur motibus, dextram perarmat rompheali incendio, nimbos crepantes et fragosos turbines vibrans tonantum nube flammarum quatit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium21)
"abest atrocioribus censura fervens motibus;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.20)
"adeone nulla austeritas, censura nulla est fascibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.105)
Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:2)
mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 88:2)
proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장9)
nam quo pluris est uniuersa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장4)
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:1)
Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:1)
Nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 8:2)
tam magno animo feret aliquid sibi ad victoriam quam ad praeturam obstitisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 11:3)
Eodem loco habuit praetura et vita excidere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 11:5)
Censura fuit illa, non cena.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:3)
eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in provincia, in contione, in exercitu, in morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 30:2)
Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION